Charter Document - 01770241

Charter Document - 01770241


Charter Number: 01770241
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1200
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die pascha in xv dies anno regni regis Johannis primo coram G[] filio Petri Willelmo de Warenn[] Ricardo de Her[] Simone de Pateshill[] Osberto filio Heruei Johanne de Gestling[] justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Radulfum de Benham petentem et Gaufridum filium Wimundi tenentem de septemdecim acris terre cum pertinentiis in Wicton[] unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Galfridus recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus predicti Radulfi Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus Radulfus concessit predicto Gaufrido predictas xvij acras terre cum pertinentiis Tenendas de eo et heredibus suis sibi et heredibus suis in perpetuum per seruitium trium solidorum et j denarii per annum pro omni seruitio saluo forinseco seruitio reddendorum ad quatuor terminos anni scilicet ad festum sancti Andree ix denarios et quadrantem et ad pascha ix denarios et quadrantem et ad festum sancti Johannis baptiste ix denarios et quadrantem et ad festum sancti Michaelis ix denarios et quadrantem Et pro hac concessione predictus Gaufridus dedit predicto Radulfo xvj solidos esterlingorum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die pascha in xv dies anno regni regis Johannis primodate coram G[] filio Petri Willelmo de Warenn[] Ricardo de Her[] Simone de Pateshill[] Osberto filio Heruei Johanne de Gestling[] justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Radulfum de Benham petentem et Gaufridum filium Wimundi tenentem de septemdecim acris terre cum pertinentiis in Wicton[] unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Galfridus recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus predicti Radulfi Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus Radulfus concessit predicto Gaufrido predictas xvij acras terre cum pertinentiisnumeral Tenendas de eo et heredibus suis sibi et heredibus suis in perpetuum per seruitium trium solidorum et j denariinumeral per annum pro omni seruitio saluo forinseco seruitio reddendorum ad quatuor terminos anni scilicet ad festum sancti Andree ix denariosnumeral et quadrantem et ad pascha ix denariosnumeral et quadrantem et ad festum sancti Johannis baptiste ix denarios et quadrantem et ad festum sancti Michaelis ix denariosnumeral et quadrantem Et pro hac concessione predictus Gaufridus dedit predicto Radulfo xvj solidosnumeral esterlingorum