Charter Document - 01770239
Charter Number: | 01770239 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1200 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die sancti Hillarii in v septimanas anno regni regis Johannis primo coram G[] filio Petri Willelmo de Warenn[] Ricardo de Heriert Simone de Pateshill[] Johanne de Gestling[] justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Willelmum de Muleton[] et Aliciam uxorem suam petentes et Agatham de Haddeston[] tenentem de quinta parte feodi j militis cum pertinentiis in Haddeston[] quam predicti Willelmus et Alicia clamauerunt esse rationabilem partem ipsius Alicie in prefata curia ut de rationabili parte sororum scilicet quod predicta Agatha concessit tres acras terre que jacent sub bosco Fulconis Bainard uersus occidentem et tres acras terre in Bunegerescroft et duas acras terre que jacent juxta moram eiusdem uille predictis Willelmo et Alicie uxori eius et heredibus de predicta Alicia natis Habendas et tenendas de predicta Agatha et heredibus suis ut rationabilem partem predicte Alicie de predicto feodo per seruitium Xl partis feodi j militis pro omni seruitio Et predictus Willelmus et Alicia concesserunt totum residuum de predicta quinta parte feodi j militis Habendum et tenendum quietum in perpetuum de eis et de heredibus ipsius Alicie predicte Agathe et heredibus suis de se natis ut rationabilem partem suam de predicto feodo Et pro hac concessione et fine et concordia predicta Agatha dedit predictis Willelmo et Alicie xl solidos esterlingorum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die sancti Hillarii in v septimanasnumeral anno regni regis Johannis primo coram G[] filio Petri Willelmo de Warenn[] Ricardo de Heriert Simone de Pateshill[] Johanne de Gestling[] justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Willelmum de Muleton[] et Aliciam uxorem suam petentes et Agatham de Haddeston[] tenentem de quinta parte feodi j militis cum pertinentiisnumeral in Haddeston[] quam predicti Willelmus et Alicia clamauerunt esse rationabilem partem ipsius Alicie in prefata curia ut de rationabili parte sororum scilicet quod predicta Agatha concessit tres acras terre que jacent sub bosco Fulconis Bainard uersus occidentem et tres acras terre in Bunegerescroft et duas acras terre que jacent juxta moram eiusdem uille predictis Willelmo et Alicie uxori eius et heredibus de predicta Alicia natis Habendas et tenendas de predicta Agatha et heredibus suis ut rationabilem partem predicte Alicie de predicto feodo per seruitium Xl partis feodinumeral j militisnumeral pro omni seruitio Et predictus Willelmus et Alicia concesserunt totum residuum de predicta quinta parte feodi j militisnumeral Habendum et tenendum quietum in perpetuum de eis et de heredibus ipsius Alicie predicte Agathe et heredibus suis de se natis ut rationabilem partem suam de predicto feodo Et pro hac concessione et fine et concordia predicta Agatha dedit predictis Willelmo et Alicie xl solidos esterlingorumnumeral