Charter Document - 01770238

Charter Document - 01770238


Charter Number: 01770238
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1200
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in crastino purificationis sancte Marie anno regni regis Johannis primo coram G[] filio Petri Willelmo de Warenn[] Ricardo de Her[] Simone de Pateshill[] Osberto filio Hereuei Johanne de Gestlinges justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Alanum de Beauteis petentem et Simonem filium Johannis tenentem de uno mesagio cum pertinentiis in Lenn[] unde recongnitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Simon recongnouit predictum mesagium cum pertinentiis esse jus predicti Alani Et pro hac recongnitio et fine et concordia predictus Alanus concessit predicto Simoni et heredibus suis predictum mesagium cum pertinentiis tenendum de Ade filio Simonis de Gernemue et de heredibus suis inperpetuum per liberum seruitium duorum solidorum per annum pro omni seruitio scilicet ad annunciationem sancte Marie vj denarios et ad festum sancti Johannis vj denarios et ad festum sancti Michaelis vj denarios et ad festum sancti Andree vj denarios per sic quod predictus Adam et heredes sui reddent annuatim ipso Alano et heredibus suis pro predicto mesagio xij denarios scilicet ad festum sancte Margarete Et pro hac concessione et fine et concordia predictus Simon dedit predicto Alano v marcas argenti Et hoc factum fuit Adam presente

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in crastino purificationis sancte Marie anno regni regis Johannis primo coram G[] filio Petri Willelmo de Warenn[] Ricardo de Her[] Simone de Pateshill[] Osberto filio Hereuei Johanne de Gestlinges justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Alanum de Beauteis petentem et Simonem filium Johannis tenentem de uno mesagio cum pertinentiis in Lenn[] unde recongnitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Simon recongnouit predictum mesagium cum pertinentiis esse jus predicti Alani Et pro hac recongnitio et fine et concordia predictus Alanus concessit predicto Simoni et heredibus suis predictum mesagium cum pertinentiis tenendum de Ade filio Simonis de Gernemue et de heredibus suis inperpetuum per liberum seruitium duorum solidorum per annum pro omni seruitio scilicet ad annunciationem sancte Marie vj denariosnumeral et ad festum sancti Johannis vj denariosnumeral et ad festum sancti Michaelis vj denariosnumeral et ad festum sancti Andree vj denariosnumeral per sic quod predictus Adam et heredes sui reddent annuatim ipso Alano et heredibus suis pro predicto mesagio xij denariosnumeral scilicet ad festum sancte Margarete Et pro hac concessione et fine et concordia predictus Simon dedit predicto Alano v marcas argentinumeral Et hoc factum fuit Adam presente