Charter Document - 01770237
| Charter Number: | 01770237 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1200 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in vigilia purificationis beate Marie anno regni regis Johannis primo coram G[] filio Pe[tri] [] Ricardo de Herierd Simone de Pateshill[] Osberto filio Heruei Johanne de Gestling[] justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Ricardum petentem et Simonem filium Petri de Stowe tenentem de uno mesuagio cum pertinentiis in Welle unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata [curia] scilicet quod predictus Simon recognouit totum predictum mesuagium cum pertinentiis esse jus et hereditatem predicti Ricardi Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus Ricardus concessit [] medietatem illius mesuagii uersus orientem cum omnibus pertinentiis eiusdem medietatis scilicet de xxx acris que jacent inter la Draue et Hermitesheie medietatem uersus austrum et de viginti aliis acris que jacent inter la Draue et Hermitesheie medietatem uersus austrum et in Wadinges iij acras una roda minus et dimidium toftum quem Swetmannus tenuit uersus austrum et dimidium pratum apud Batlesbech[] uersus aquilonem et totam partem quam Stanhard habuit in [] Bawelad[] et de octaua nocte totius piscarie de Batlebech[] dimidiam partem et de octaua nocte de Tatlewer[] utrest[] dimidiam partem et de quarta nocte de Trilinge dimidiam partem et decima octaua nocte de Ycclewer[] dimidiam partem et de wainge extra pontem ecclesie de Welle quartam partem et de wainge super Redwere quartam partem Tenendum ipsi Simoni et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum per seruitium duorum miliarorum et dimidie anguillarum et sex denariorum per annum pro omni seruitio reddendorum ad annunciationem sancte Marie Et preterea predictus Ricardus concessit predicto Simoni medietatem totius conquestus quam Ricardus poterit de jure Stanardi auunculi ipsius Ricardi Et sciendum est quod predictus Ricardus non potest dare uel vendere uel inuadiare aliquid de tenemento Willelmi de Warenn[] domini sui nisi consilio suo et assensu
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in vigilia purificationis beate Marie anno regni regis Johannis primo coram G[] filio Pe[tri] [] Ricardo de Herierd Simone de Pateshill[] Osberto filio Heruei Johanne de Gestling[] justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Ricardum petentem et Simonem filium Petri de Stowe tenentem de uno mesuagio cum pertinentiis in Welle unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata [curia] scilicet quod predictus Simon recognouit totum predictum mesuagium cum pertinentiis esse jus et hereditatem predicti Ricardi Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus Ricardus concessit [] medietatem illius mesuagii uersus orientem cum omnibus pertinentiis eiusdem medietatis scilicet de xxxnumeral acris que jacent inter la Draue et Hermitesheie medietatem uersus austrum et de viginti aliis acris que jacent inter la Draue et Hermitesheie medietatem uersus austrum et in Wadinges iijnumeral acras una roda minus et dimidium toftum quem Swetmannus tenuit uersus austrum et dimidium pratum apud Batlesbech[] uersus aquilonem et totam partem quam Stanhard habuit in [] Bawelad[] et de octaua nocte totius piscarie de Batlebech[] dimidiam partem et de octaua nocte de Tatlewer[] utrest[] dimidiam partem et de quarta nocte de Trilinge dimidiam partem et decima octaua nocte de Ycclewer[] dimidiam partem et de wainge extra pontem ecclesie de Welle quartam partem et de wainge super Redwere quartam partem Tenendum ipsi Simoni et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum per seruitium duorum miliarorum et dimidie anguillarum et sex denariorum per annum pro omni seruitio reddendorum ad annunciationem sancte Marie Et preterea predictus Ricardus concessit predicto Simoni medietatem totius conquestus quam Ricardus poterit de jure Stanardi auunculi ipsius Ricardi Et sciendum est quod predictus Ricardus non potest dare uel vendere uel inuadiare aliquid de tenemento Willelmi de Warenn[] domini sui nisi consilio suo et assensu
