Charter Document - 01770236

Charter Document - 01770236


Charter Number: 01770236
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1200
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] die sabbati proxima post conuersionem sancti Pauli anno regni regis Johannis primo coram G[] filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Pateshill[] Johanne de Gestling[] justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Robertum de Bosco et Euam uxorem suam petentes per ipsum Robertum positum loco predicte Eue ad lucrandum uel perdendum et Robertum de Sandecroft tenentem de ij carucatis terre cum pertinentiis in Elmeham et Humeresfeld quas predicti Robertus et Eua clamabant esse de rationabili dote ipsius Eve ex dono Bertholomei de Sandecroft quondam viri sui et unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Robertus et Eua remiserunt et quietum clamauerunt predicto Roberto de Sandecroft et heredibus suis totum jus et clamium quod habuerunt in predicta terra Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Robertus de Sandecroft concessit predictis Roberto et Eue triginta acras terre in Humeresfeld nomine dotis ipsius Eve scilicet xxviij acras et j rodam in Duningedal[] et j acram et dimidiam et j rodam in Alwineshill[] Tenendam in tota vita ipsius Eue per seruitium xxiij denariorum et oboli per annum pro omni seruitio reddendorum ad iiij terminos anni scilicet ad festum sancti Andree vj denarios et ad annunciationem sancte Marie vj denarios et ad festum sancti Johannis vj denarios et ad festum sancti Michaelis v denarios et obolum Et preter hoc idem Robertus dedit predictis Roberto et Eve quinque marcas argenti

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] die sabbati proxima post conuersionem sancti Pauli anno regni regis Johannis primo coram G[] filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Pateshill[] Johanne de Gestling[] justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Robertum de Bosco et Euam uxorem suam petentes per ipsum Robertum positum loco predicte Eue ad lucrandum uel perdendum et Robertum de Sandecroft tenentem de ij carucatis terre cum pertinentiisnumeral in Elmeham et Humeresfeld quas predicti Robertus et Eua clamabant esse de rationabili dote ipsius Eve ex dono Bertholomei de Sandecroft quondam viri sui et unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Robertus et Eua remiserunt et quietum clamauerunt predicto Roberto de Sandecroft et heredibus suis totum jus et clamium quod habuerunt in predicta terra Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Robertus de Sandecroft concessit predictis Roberto et Eue triginta acras terre in Humeresfeld nomine dotis ipsius Eve scilicet xxviij acrasnumeral et j rodamnumeral in Duningedal[] et j acramnumeral et dimidiam et j rodamnumeral in Alwineshill[] Tenendam in tota vita ipsius Eue per seruitium xxiij denariorumnumeral et oboli per annum pro omni seruitio reddendorum ad iiij terminosnumeral anni scilicet ad festum sancti Andree vj denariosnumeral et ad annunciationem sancte Marie vj denariosnumeral et ad festum sancti Johannis vj denariosnumeral et ad festum sancti Michaelis v denariosnumeral et obolum Et preter hoc idem Robertus dedit predictis Roberto et Eve quinque marcas argenti