Charter Document - 01770235

Charter Document - 01770235


Charter Number: 01770235
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1199
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] die veneris proxima post conuersionem sancti Pauli anno regni regis Johannis primo coram G[] filio Petri Willelmo de Warenn[] Ricardo de Herierd Simone de Pateshill[] Osberto filio Heruei Johanne de Gestling[] justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Robertum filium Angod petentem et Radulfum filium Angod tenentem de quarta parte unius carucate terre cum pertinentiis in Cangham unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Robertus remisit et quietum clamauit totum jus et clamium quod habuit in predicta terra predicto Radulfo et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Radulfus concessit predicto Roberto et heredibus suis sex acras terre de eadem terre scilicet tres acras ad maram et tres acras sub Scarbotewell[] tenendas de se et heredibus suis in perpetuum faciendo inde seruitium triginta denariorum scilicet pro illis sex acris terre et pro viginti iiij acris terre quas idem Robertus prius tenuit de predicto Radulfo in eaden villa pro omni seruitio saluo forinseco seruitio scilicet ad festum sancti Michaelis x denarios et ad purificationem beate Marie x denarios et ad pentecosten x denarios

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] die veneris proxima post conuersionem sancti Pauli anno regni regis Johannis primo coram G[] filio Petri Willelmo de Warenn[] Ricardo de Herierd Simone de Pateshill[] Osberto filio Heruei Johanne de Gestling[] justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Robertum filium Angod petentem et Radulfum filium Angod tenentem de quarta parte unius carucate terre cum pertinentiis in Cangham unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Robertus remisit et quietum clamauit totum jus et clamium quod habuit in predicta terra predicto Radulfo et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Radulfus concessit predicto Roberto et heredibus suis sex acras terre de eadem terre scilicet tres acras ad maram et tres acras sub Scarbotewell[] tenendas de se et heredibus suis in perpetuum faciendo inde seruitium triginta denariorum scilicet pro illis sex acris terre et pro viginti iiij acris terrenumeral quas idem Robertus prius tenuit de predicto Radulfo in eaden villa pro omni seruitio saluo forinseco seruitio scilicet ad festum sancti Michaelis x denariosnumeral et ad purificationem beate Marie x denariosnumeral et ad pentecosten x denariosnumeral