Charter Document - 01770234
Charter Number: | 01770234 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1200 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in conuersione sancti Pauli anno regni regis Johannis primo coram G[] filio Petri Willelmo de Warenn[] Ricardo de Her[] Simone de Pateshill[] Osberto filio Heruei Johanne de Gestlinges justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Petrum de Watlingeton[] petentem et Ernaldum de Herlaue petentem de j mesagio et de decem solidis redditus cum pertinentiis in Lowingeh[] unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Ernoldus recongnouit predictum mesagium et redditum cum pertinentiis esse jus predicti Petri et remisit et quietum clamauit predicto Petro et heredibus suis de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieta clamantia predictus Petrus dedit predicto Ernaldo decem marcas argenti