Charter Document - 01770233
Charter Number: | 01770233 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1199 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] die beati Andree apostoli anno regni regis Johannis primo coram domino G[] filio Petri comite Essex[ie] Willelmo de War[] Ricardo de Herieth Simone de Pateshill[] Osberto filio Heruic[] Johanne Gestling[] justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Ysmainam filiam Warini hostiarii petentem et Aliciam de Gernemue et Adam filium eius tenentes de ij masagiis cum pertinentiis in Lenn[] quorum unum est in vico Sancti Jacobi et aliud in foro martis quod scilicet continet in longitudine quaterdecies xx pedes et in latitudine xl pedes unde placitum fuit inter eos in predicta curia scilicet quod prefata Ysmaina quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predictis ij masagiis cum pertinentiis prefatis Alicie et Ade Tenendum sibi et heredibus a se et heredibus suis per seruitium iij solidorum per annum pro omni seruitio reddendorum ad iiij terminos scilicet ad festum sancti Michaelis ix denarios ad festum sancti Andree ix denarios ad annunciationem beate Marie ix denarios ad natiuitatem sancti Johannis baptiste xx denarios Et pro hac quieta clamancia fine et concordia dederunt prefata Alicia et Adam jamdicte Ysmaine v marcas et dimidiam esterlingorum Sciendum tamen quod prefata Ysmaina warantizare tenetur predicta duo masagia cum pertinentiis prefatis Alicie et Ade contra omnes homines
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] die beati Andree apostoli anno regni regis Johannis primo coram domino G[] filio Petri comite Essex[ie] Willelmo de War[] Ricardo de Herieth Simone de Pateshill[] Osberto filio Heruic[] Johanne Gestling[] justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Ysmainam filiam Warini hostiarii petentem et Aliciam de Gernemue et Adam filium eius tenentes de ij masagiis cum pertinentiis in Lenn[] quorum unum est in vico Sancti Jacobi et aliud in foro martis quod scilicet continet in longitudine quaterdecies xx pedesnumeral et in latitudine xl pedesnumeral unde placitum fuit inter eos in predicta curia scilicet quod prefata Ysmaina quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predictis ij masagiis cum pertinentiisnumeral prefatis Alicie et Ade Tenendum sibi et heredibus a se et heredibus suis per seruitium iij solidorumnumeral per annum pro omni seruitio reddendorum ad iiij terminosnumeral scilicet ad festum sancti Michaelis ix denariosnumeral ad festum sancti Andree ix denariosnumeral ad annunciationem beate Marie ix denariosnumeral ad natiuitatem sancti Johannis baptiste xx denariosnumeral Et pro hac quieta clamancia fine et concordia dederunt prefata Alicia et Adam jamdicte Ysmaine v marcasnumeral et dimidiam esterlingorum Sciendum tamen quod prefata Ysmaina warantizare tenetur predicta duo masagia cum pertinentiis prefatis Alicie et Ade contra omnes homines