Charter Document - 01770231

Charter Document - 01770231


Charter Number: 01770231
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1199
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] vigilia beati Andree apostoli anno regni regis Johannis primo coram domino G[] filio Petri comite Essex[ie] Willelmo de War[] Ricardo de Herieth Osberto filio Heruic[] Simone de Patishill[] Johanne de Gestling[] justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter magistrum Reginaldum de Lenn[] et Willelmum filium Radulfi petentes et Aliciam de Gernemu[] et Adam filium eius tenentes de j salina cum tota hogga et medietate j grene uersus occidentem in Lenn[] unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod prefati Reginaldus et Willelmus quietum clamauerunt totum jus et clamium suum quod habuerunt in predictis salina et hogga et medietate unius grene prefatis Alicie et Ade Tenendum sibi et heredibus suis de eis et heredibus suis per seruitium xij denariorum et iij cumbarum salis per annum pro omni seruitio reddendorum ad iiij terminos scilicet ad festum sancti Michaelis iij denarios ad festum sancti Andree apostoli iij denarios et ad annunciationem beate Marie iij denarios et ad natiuitatem beati Johannis baptiste iij denarios et iij cumbas salis ad natiuitatem sancte Marie Et pro hac quieta clamancia fine et concordia dederunt prefati Alicia et Adam prefatis Reginaldo et Willelmo xl solidos esterlingorum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] vigilia beati Andree apostoli anno regni regis Johannis primo coram domino G[] filio Petri comite Essex[ie] Willelmo de War[] Ricardo de Herieth Osberto filio Heruic[] Simone de Patishill[] Johanne de Gestling[] justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter magistrum Reginaldum de Lenn[] et Willelmum filium Radulfi petentes et Aliciam de Gernemu[] et Adam filium eius tenentes de j salinanumeral cum tota hogga et medietate j grenenumeral uersus occidentem in Lenn[] unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod prefati Reginaldus et Willelmus quietum clamauerunt totum jus et clamium suum quod habuerunt in predictis salina et hogga et medietate unius grene prefatis Alicie et Ade Tenendum sibi et heredibus suis de eis et heredibus suis per seruitium xij denariorumnumeral et iij cumbarum salisnumeral per annum pro omni seruitio reddendorum ad iiij terminosnumeral scilicet ad festum sancti Michaelis iij denariosnumeral ad festum sancti Andree apostoli iij denariosnumeral et ad annunciationem beate Marie iij denariosnumeral et ad natiuitatem beati Johannis baptiste iij denariosnumeral et iij cumbas salisnumeral ad natiuitatem sancte Marie Et pro hac quieta clamancia fine et concordia dederunt prefati Alicia et Adam prefatis Reginaldo et Willelmo xl solidos esterlingorumnumeral