Charter Document - 01770230
Charter Number: | 01770230 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1199 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in crastino sancte Katerine anno regni regis Johannis primo coram G[] filio Petri Willelmo de Warenn[] Ricardo de Herierd Simone de Pateshill[] Osberto filio Heruei Johanne de Gestling[] justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Thomam priorem de Binham petentem et Radulfum de Dallinges tenentem de quadraginta acris terre cum pertinentiis in Parua Riburc unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Radulfus recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus predicti prioris Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus prior et conuentus concesserunt predicto Radulfo et heredibus suis totam predictam terram cum pertinentiis Tenendam de se et successoribus suis in perpetuum per seruitium sex solidorum per annum pro omni seruitio scilicet ad natale xviij denarios et ad pascha xviij denarios et ad festum sancti Johannis baptiste xviij denarios et ad festum sancti Michaelis xviij denarios Et sciendum est quod predictus Radulfus debet facere talem hominem residentem super terram illam qui redderit illum redditum predicto priori et successoribus eius sicut supradictum est
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in crastino sancte Katerine anno regni regis Johannis primo coram G[] filio Petri Willelmo de Warenn[] Ricardo de Herierd Simone de Pateshill[] Osberto filio Heruei Johanne de Gestling[] justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Thomam priorem de Binham petentem et Radulfum de Dallinges tenentem de quadraginta acris terre cum pertinentiis in Parua Riburc unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Radulfus recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus predicti prioris Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus prior et conuentus concesserunt predicto Radulfo et heredibus suis totam predictam terram cum pertinentiis Tenendam de se et successoribus suis in perpetuum per seruitium sex solidorum per annum pro omni seruitio scilicet ad natale xviij denariosnumeral et ad pascha xviij denariosnumeral et ad festum sancti Johannis baptiste xviij denariosnumeral et ad festum sancti Michaelis xviij denariosnumeral Et sciendum est quod predictus Radulfus debet facere talem hominem residentem super terram illam qui redderit illum redditum predicto priori et successoribus eius sicut supradictum est