Charter Document - 01770229

Charter Document - 01770229


Charter Number: 01770229
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1199
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in crastino sancti Edmundi anno regni regis Johannis primo coram G[] filio Petri Willelmo de Warenn[] Ricardo de Herierd Simone de Pateshill[] Osberto filio Heruei Johanne de Gestling[] justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Robertum filium Sweini petentem et abbatem de Ramesie tenentem per Reinerum monachum suum posito loco suo ad lucrandum uel perdendum de sexaginta iiij percatis turbarie cum pertinentiis in marisco de Stowe unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Robertus quietum clamauit de se et heredibus suis predicto abbati et successoribus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta turbaria in perpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus abbas concessit predicto Roberto et heredibus suis j mesuagium in uilla Sancti Iuonis Tenendum de se et successoribus suis per tale seruitium scilicet quod predictus abbas et successores sui habebunt frontem illius mesuagii in predicta villa secundum assisam uille quam dui nundine durauerint Et preterea predictus abbas dedit ipsi Roberto j marcam argenti

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in crastino sancti Edmundi anno regni regis Johannis primo coram G[] filio Petri Willelmo de Warenn[] Ricardo de Herierd Simone de Pateshill[] Osberto filio Heruei Johanne de Gestling[] justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Robertum filium Sweini petentem et abbatem de Ramesie tenentem per Reinerum monachum suum posito loco suo ad lucrandum uel perdendum de sexaginta iiij percatis turbarie cum pertinentiisnumeral in marisco de Stowe unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Robertus quietum clamauit de se et heredibus suis predicto abbati et successoribus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta turbaria in perpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus abbas concessit predicto Roberto et heredibus suis j mesuagiumnumeral in uilla Sancti Iuonis Tenendum de se et successoribus suis per tale seruitium scilicet quod predictus abbas et successores sui habebunt frontem illius mesuagii in predicta villa secundum assisam uille quam dui nundine durauerint Et preterea predictus abbas dedit ipsi Roberto j marcam argentinumeral