Charter Document - 01770225

Charter Document - 01770225


Charter Number: 01770225
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] die veneris proxima post festum sancti Luce ewangeliste anno regni regis Johannis primo coram G[] filio Petri magistro Thoma de Husseburne Ricardo de Her[] Simone de Pateshill[] Johanne de Gestlinges justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Willelmum de Warenn[] petentem et Radulfum de Curcun tenentem de aduocatione ecclesie de Jackesham unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Willelmus remisit et quietum clamauit predicto Radulfo et heredibus totum jus et clamium quod habuit in aduocatione predicte ecclesie de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieta clamantia predictus Radulfus dedit predicto Willelmo unum ostorium

Source (click image below to view full size)