Charter Document - 01770222
Charter Number: | 01770222 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1199 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in die sancti Fidis anno regni regis Johannis primo coram G[] filio Petri magistro Thoma de Husseburn Willelmo de Warenn[a] Ricardo de Herierd justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Herueium filium Willelmi petentem et Radulfum filium Gaufridi tenentem de quadraginta acris terre cum pertinentiis in Barham unde recognitio de morte antecessoris sum monita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Herueus remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predicta terra predicto Radulfo et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieto clamio predictus Radulfus dedit ipsi Herueio duas marcas argenti et dimidiam