Charter Document - 01770221
Charter Number: | 01770221 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1199 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in festo sancte crucis anno regni regis Johannis primo coram G[] filio Petri comite Essex[] Willelmo de Warenn[] Ricardo de Herierd[] Simone de Patesh[] Johanne de Gestleng[] justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Warinum Simonem et Robertum de Colebi petentes per Willelmum de Puho positum loco eorum ad lucrandum uel perdendum et Willelmum de Burc et Simonem de Crakeford[] tenentes de medietate aduocationis ecclesie de Coleby unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod medietas dimidie aduocationis remanet Willelmo de Burc et Simoni de Crakeford et heredibus eorum inperpetuum residua uero medietas dimidie aduocationis prefate ecclesie de Coleby remanet prefatis Warino et Simoni et Roberto de Coleby et heredibus eorum inperpetuum