Charter Document - 01770220
Charter Number: | 01770220 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1199 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] die sancte Margarete anno regni regis Johannis primo coram G[] filio Petri magistro Thoma de Husseburne Willelmo de Warenn[] Ricardo de Herierd Simone de Pateshill[] Osberto filio Heruei Johanne de Gestling[] justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Willelmum abbatem de Becco et conuentum eiusdem loci petentes per Hugonem monachum suum positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Wimerum de Hocham tenentem de una falda in Wrottham injuste leuata ut predictus abbas dixit unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti abbas et conuentus dederunt et concesserunt predicto Wimero et heredibus suis predictam faldam in Wrottham cum duodecies viginti ouibus de eis et successoribus suis in perpetuum Et pro hac donatione et concessione predictus Wimerus dedit eis sexaginta solidos esterlingorum