Charter Document - 01770219

Charter Document - 01770219


Charter Number: 01770219
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1199
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] die veneris proxima ante festum sancte Margarete anno regni regis Johannis primo coram G[] filio Petri magistro Thoma de Husseburn[] Willelmo de Warenn[] Ricardo de Her[] Simone de Pateshill[] Osberto filio Heruei Johanne de Gestliges justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Hugonem filium Bernardi petentem et Ricardum filium Walteri tenentem de undecim acris terre et sex acris bosci et de duabus acris prati et dimidia et de duabus acris pasture cum pertinentiis in Taculueston[] et de nouem acris terre et dimidia acra bosci cum pertinentiis in Fornesset[] unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Hugo remisit et quietum clamauit predicto Ricardo et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predictis terris et boscis et pratis et pasturis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieta clamantia idem Ricardus dedit prefato Hugoni viginti solidos esterlingorum Et preterea idem Ricardus dedit et concessit predicto Hugoni et heredibus suis tres acras terre cum pertinentiis in Taculueston[] tenendas de se et heredibus suis inperpetuum per liberum seruitium quatuor denariorum per annum pro omni seruitio saluo forinseco seruitio quod ad tantam terram pertinet

Source (click image below to view full size)