Charter Document - 01770218

Charter Document - 01770218


Charter Number: 01770218
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date type: Internal, Feast, Regnal, Lunar
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] die lune proxima post festum sancti Johannis anno regni regis Johannis primo coram G[] filio Petri magistro Thoma de Husseburne Willelmo de Warenn[] Ricardo de Herierd[] Simone de Pateshill[] Osberto filio Heruei Johanne de Gestliges justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Radulfum de Lenham petentem et Walterum de Ainels tenentem de medietate manerii de Reddenhal[] cum pertinentiis unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Radulfus recongnouit medietatem predicti manerii de Roddenhal[] esse jus et hereditatem predicti Walteri et concessit illam medietatem ipsi Waltero et heredibus suis Tenendum de se et heredibus suis inperpetuum per seruitium feodi j militis et dimidii pro omni seruitio saluo forinseco seruitio Et pro hoc fine et concordia et recongnitione idem Walterus dedit predicto Radulfo xij marcas argenti Et inde predictus Radulfus cepit homagium predicti Walteri in prefata curia

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] die lune proxima post festum sancti Johannis anno regni regis Johannis primo coram G[] filio Petri magistro Thoma de Husseburne Willelmo de Warenn[] Ricardo de Herierd[] Simone de Pateshill[] Osberto filio Heruei Johanne de Gestliges justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Radulfum de Lenham petentem et Walterum de Ainels tenentem de medietate manerii de Reddenhal[] cum pertinentiis unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Radulfus recongnouit medietatem predicti manerii de Roddenhal[] esse jus et hereditatem predicti Walteri et concessit illam medietatem ipsi Waltero et heredibus suis Tenendum de se et heredibus suis inperpetuum per seruitium feodi j militisnumeral et dimidii pro omni seruitio saluo forinseco seruitio Et pro hoc fine et concordia et recongnitione idem Walterus dedit predicto Radulfo xij marcas argentinumeral Et inde predictus Radulfus cepit homagium predicti Walteri in prefata curia