Charter Document - 01770217

Charter Document - 01770217


Charter Number: 01770217
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1199
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] die mercurie proxima post octabas sancte trinitatis anno regni regis Johannis primo coram G[] filio Petri comite Essex[] magistro Thoma de Husseburne Willelmo de Warenn[] Ricardo de Herierd[] Simone de Pateshill[] Osberto filio Heruei Johanne de Gestliges justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Radulfum filium Dauid[] et Imain[] matrem suam petentes et Aubertum filium Bund[] tenentem de dimidio masagio cum pertinentiis in Lenne unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod Aubertus recongnouit predictum dimidium masagium cum pertinentiis esse jus et hereditatem predictorum Radulfi et Imain[] Et pro hoc fine et concordia et recognitione predicti Radulfus et Imain[] concesserunt predicto Auberto predictum dimidium masagium cum pertinentiis tenendum de se et heredibus suis sibi et heredibus suis inperpetuum per liberum seruitium vj denariorum per annum pro omni seruitio reddendorum ad iiij terminos anni scilicet ad natale iij obolos et ad pascha iij obolos et ad festum sancti Johannis iij obolos et ad festum sancti Michaelis iij obolos Et predicti Radulfus et Imain[] et heredes eorum debent warantizare predicto Auberto et heredibus suis predictum dimidium masagium cum pertinentiis contra omnes homines Et pro hac concessione et warantizatione predictus Aubertus dedit predictis Radulfo et Imain[] quatuor marcas argenti

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] die mercurie proxima post octabas sancte trinitatis anno regni regis Johannis primo coram G[] filio Petri comite Essex[] magistro Thoma de Husseburne Willelmo de Warenn[] Ricardo de Herierd[] Simone de Pateshill[] Osberto filio Heruei Johanne de Gestliges justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Radulfum filium Dauid[] et Imain[] matrem suam petentes et Aubertum filium Bund[] tenentem de dimidio masagio cum pertinentiis in Lenne unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod Aubertus recongnouit predictum dimidium masagium cum pertinentiis esse jus et hereditatem predictorum Radulfi et Imain[] Et pro hoc fine et concordia et recognitione predicti Radulfus et Imain[] concesserunt predicto Auberto predictum dimidium masagium cum pertinentiis tenendum de se et heredibus suis sibi et heredibus suis inperpetuum per liberum seruitium vj denariorumnumeral per annum pro omni seruitio reddendorum ad iiij terminos anni scilicet ad natale iij obolosnumeral et ad pascha iij obolosnumeral et ad festum sancti Johannis iij obolosnumeral et ad festum sancti Michaelis iij obolosnumeral Et predicti Radulfus et Imain[] et heredes eorum debent warantizare predicto Auberto et heredibus suis predictum dimidium masagium cum pertinentiis contra omnes homines Et pro hac concessione et warantizatione predictus Aubertus dedit predictis Radulfo et Imain[] quatuor marcas argenti