Charter Document - 01770216
Charter Number: | 01770216 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in crastino ascencionis anno regni regis Johannis primo coram G[] filio Petri magistro Thoma de Husseburne Ricardo de Herierd Simone de Pateshill[] Osberto filio Heruei Johanne de Gestling[] justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Henricum de Fleg petentem et Abbraam et Matilld[] uxorem suam tenentes de tribus mesuagiis cum pertinentiis in Gernemue unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Abraam et Matilld[] recognouerunt omnia predicta mesuagia cum pertinentiis esse jus et hereditatem predicti Henrici Et pro hoc fine et concordia et recognitione predictus Henricus concessit predictis Abraam et Matilld[] domum lapideam integro cum tota rengata ubi sita est domus illa a chimino usq[u]e in aquam Tenendam de predicto Henrico et heredibus suis sibi et heredibus suis in perpetuum per liberum seruitium vij solidorum et octo denariorum per annum pro omni seruitio saluo forinseco seruitio reddendorum ad festum sancti Martini
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in crastino ascencionis anno regni regis Johannis primo coram G[] filio Petri magistro Thoma de Husseburne Ricardo de Herierd Simone de Pateshill[] Osberto filio Heruei Johanne de Gestling[] justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Henricum de Fleg petentem et Abbraam et Matilld[] uxorem suam tenentes de tribus mesuagiis cum pertinentiis in Gernemue unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Abraam et Matilld[] recognouerunt omnia predicta mesuagia cum pertinentiis esse jus et hereditatem predicti Henrici Et pro hoc fine et concordia et recognitione predictus Henricus concessit predictis Abraam et Matilld[] domum lapideam integro cum tota rengata ubi sita est domus illa a chimino usq[u]e in aquam Tenendam de predicto Henrico et heredibus suis sibi et heredibus suis in perpetuum per liberum seruitium vij solidorumnumeral et octo denariorum per annum pro omni seruitio saluo forinseco seruitio reddendorum ad festum sancti Martini