Charter Document - 01770210
| Charter Number: | 01770210 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1198 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Cantebr[igiam] in octo dies post festum sancti Martini anno regni regis Ricardi x coram Ricardo Eliens[is] archidiacono Willelmo de Warenn[a] Roberto filio Rogeri Osberto filio Heruei magistro G[odefrido] de Insul[a] Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Cristianam filiam Petri de Billokebi petentem et Nicholaum de Haledis tenentem de sexta parte sexaginta acrarum terre cum pertinentiis in Billokebi unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicta Cristiana remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predicta sexta parte predicto Nicholao et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieto clamio predictus Nicholaus dedit predicte Christiane xxx solidos sterlingorum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Cantebr[igiam] in octo dies post festum sancti Martini anno regni regis Ricardi xdate coram Ricardo Eliens[is] archidiacono Willelmo de Warenn[a] Roberto filio Rogeri Osberto filio Heruei magistro G[odefrido] de Insul[a] Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Cristianam filiam Petri de Billokebi petentem et Nicholaum de Haledis tenentem de sexta parte sexaginta acrarum terre cum pertinentiis in Billokebi unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicta Cristiana remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predicta sexta parte predicto Nicholao et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieto clamio predictus Nicholaus dedit predicte Christiane xxx solidos sterlingorumnumeral
