Charter Document - 01770201

Charter Document - 01770201


Charter Number: 01770201
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] die apostolorum Simonis et Jude anno x regni regis Ricardi coram E[] Elyens[] episcopo et domini regis cancellario et P[] Dunelmens[] episcopo G[] filio Petri tunc capitali justic[iariis] Anglie magistro Thoma de Husseburn[] Ricardo de Heryerth[] Ricardo Flandrens[] justic[iariis] domini regis et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Eustachium falconarium petentem et Thomam filium Simonis tenentem de septem xx acris terre cum pertinentiis in marisco de Claia unde placitum fuit inter eos in curia prefata scilicet quod predictus Eustachius quietum clamauit de se et heredibus suis totum jus et clamium suum quod habuit in tota predicta terra cum pertinentiis predicto Thome et heredibus suis in perpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Thomas dedit eidem Eustachio quadraginta acras terre de predicta terra in marisco de Claia cum omnibus pertinentiis suis que pertinentia sunt extra mariscum illum et preterea nouem acras terra cum pertinentiis quas Boidinfot tenuit in predicto marisco tenendas sibi et heredibus suis de predicto Thoma et heredibus suis per liberum seruitium sexdecim solidorum per annum pro omni seruitio

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] die apostolorum Simonis et Jude anno x regni regis Ricardidate coram E[] Elyens[] episcopo et domini regis cancellario et P[] Dunelmens[] episcopo G[] filio Petri tunc capitali justic[iariis] Anglie magistro Thoma de Husseburn[] Ricardo de Heryerth[] Ricardo Flandrens[] justic[iariis] domini regis et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Eustachium falconarium petentem et Thomam filium Simonis tenentem de septem xx acris terre cum pertinentiisnumeral in marisco de Claia unde placitum fuit inter eos in curia prefata scilicet quod predictus Eustachius quietum clamauit de se et heredibus suis totum jus et clamium suum quod habuit in tota predicta terra cum pertinentiis predicto Thome et heredibus suis in perpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Thomas dedit eidem Eustachio quadraginta acras terre de predicta terra in marisco de Claia cum omnibus pertinentiis suis que pertinentia sunt extra mariscum illum et preterea nouem acras terra cum pertinentiis quas Boidinfot tenuit in predicto marisco tenendas sibi et heredibus suis de predicto Thoma et heredibus suis per liberum seruitium sexdecim solidorum per annum pro omni seruitio