Charter Document - 01770200
Charter Number: | 01770200 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Teford in festum apostolorum Symonis et Jude anno regni regis Ricardi x coram Ricardo Eliens[is] archidiacono Willelmo de War[enna] Roberto filio Rogeri Osberto filio Hereuei magistro G[odefrido] de Insul[a] Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Herueium et Huctred petentes et Rogerum filium Willelmi tenentem de xij acris terre et j mesuagio quod fuit Alfredi Maner cum pertinentiis in Wiltun unde recognitio de morte antecessoris sum monita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Rogerus recognouit totam predictam terram et predictum mesuagium cum pertinentiis esse jus et hereditatem predictorum Heruei et Huctred et predicti Herueius et Huctr[ed] remiserunt et quietum clamauerunt totum jus et clamium suum quod habuerunt in predicta terra et predicto mesuagio cum pertinentiis Radulfo de Tymelwurde et heredibus suis de se et heredibus suis et inperpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieta clamantia predictus Radulfus dedit predicto Herueio et Huccred x solidos sterlingorum Et prefatus Radulfus concessit prefato Rogero filio Willelmi totam prefatam terram et prefatum mesuagium cum pertinentiis tenendum in tota uita sua de se et heredibus suis per seruitium j denarii per annum pro omni seruitio reddendi ad festum sancti Michaelis Et si Muriel uxor prefati Rogeri superuixerit ipsum Rogerum tenebit totam predictam terram in tota uita sua per seruitium predictum Et post obitum predictorum Rogeri et Muriel remanebit tota prenominata terra et predictum mesuagium cum pertinentiis quiete predicto Radulfo et heredibus suis de predictis Rogero et Muriel et heredibus suis inperpetuum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Teford in festum apostolorum Symonis et Jude anno regni regis Ricardi xdate coram Ricardo Eliens[is] archidiacono Willelmo de War[enna] Roberto filio Rogeri Osberto filio Hereuei magistro G[odefrido] de Insul[a] Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Herueium et Huctred petentes et Rogerum filium Willelmi tenentem de xij acris terrenumeral et j mesuagionumeral quod fuit Alfredi Maner cum pertinentiis in Wiltun unde recognitio de morte antecessoris sum monita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Rogerus recognouit totam predictam terram et predictum mesuagium cum pertinentiis esse jus et hereditatem predictorum Heruei et Huctred et predicti Herueius et Huctr[ed] remiserunt et quietum clamauerunt totum jus et clamium suum quod habuerunt in predicta terra et predicto mesuagio cum pertinentiis Radulfo de Tymelwurde et heredibus suis de se et heredibus suis et inperpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieta clamantia predictus Radulfus dedit predicto Herueio et Huccred x solidos sterlingorumnumeral Et prefatus Radulfus concessit prefato Rogero filio Willelmi totam prefatam terram et prefatum mesuagium cum pertinentiis tenendum in tota uita sua de se et heredibus suis per seruitium j denariinumeral per annum pro omni seruitio reddendi ad festum sancti Michaelis Et si Muriel uxor prefati Rogeri superuixerit ipsum Rogerum tenebit totam predictam terram in tota uita sua per seruitium predictum Et post obitum predictorum Rogeri et Muriel remanebit tota prenominata terra et predictum mesuagium cum pertinentiis quiete predicto Radulfo et heredibus suis de predictis Rogero et Muriel et heredibus suis inperpetuum