Charter Document - 01770195
Charter Number: | 01770195 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Teford[] in uigilia apostolorum Symonis et Jude anno regni regis Ricardi x coram Ricardo Eliensi archidiacono Willelmo de War[] Roberto filio Rogeri Osberto filio Heruei magistro G[] de Insula Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Johannem filium Turstani petentem et Alanum fratrem suum tenentem de xxiiij acris terre et j tofto cum pertinentiis in Wigehaude unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Alanus recognouit totam medietatem prefate terre et prefati tofti esse jus et hereditatem predicti Johannis Tenendam de capitali domino per seruitium xviij denariorum per annum reddendorum pro omni seruitio ad iij terminos saluo forinseco seruitio scilicet ad pascha vj denarios et ad pentecosten vj denarios et ad festum sancti Michaelis vj denarios Et alia medietas remanet predicto Alano et heredibus suis reddendo tale seruitium capitali domino Et si forte prefatus Johannes moriatur sine herede de uxore sibi desponsata predicta medietas terre remanet quieta predicto Alano et heredibus suis in perpetuum absque omni inpedimento
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Teford[] in uigilia apostolorum Symonis et Jude anno regni regis Ricardi xdate coram Ricardo Eliensi archidiacono Willelmo de War[] Roberto filio Rogeri Osberto filio Heruei magistro G[] de Insula Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Johannem filium Turstani petentem et Alanum fratrem suum tenentem de xxiiijnumeral acris terre et jnumeral tofto cum pertinentiis in Wigehaude unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Alanus recognouit totam medietatem prefate terre et prefati tofti esse jus et hereditatem predicti Johannis Tenendam de capitali domino per seruitium xviijnumeral denariorum per annum reddendorum pro omni seruitio ad iijnumeral terminos saluo forinseco seruitio scilicet ad pascha vjnumeral denarios et ad pentecosten vjnumeral denarios et ad festum sancti Michaelis vjnumeral denarios Et alia medietas remanet predicto Alano et heredibus suis reddendo tale seruitium capitali domino Et si forte prefatus Johannes moriatur sine herede de uxore sibi desponsata predicta medietas terre remanet quieta predicto Alano et heredibus suis in perpetuum absque omni inpedimento