Charter Document - 01770191

Charter Document - 01770191


Charter Number: 01770191
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis anno regni regis Ricardi x die lune proxima ante festum apostolorum Simonis et Jude apud Theford coram Ricardo Eliens[is] archidiacono Willelmo de Ware[nna] Roberto filio Rogeri Osberto filio Heruei magistro G[odefido] de Insul[a] Michaele Belet just[iciariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Helom Hoc petentem et Johannem filium Leuwine et Willelmum filium Ricardi et Ricardum filium Elfred et Wit filium Willelmi tenentes de v acris terre cum pertinentiis in Letton unde recognitio de morte antecessoris sum monita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Johannes et Willelmus et Ricardus et Wit recognouerunt totam predictam terram esse jus et hereditatem predicti Helom Et pro ista recognitione et concordia predictus Helom dedit et concessit predictis Johanni et Willelmo et Ricardo et Wit et heredibus suis predictas v acras cum pertinentiis tenendas de se et heredibus suis per seruitium vj denariorum per annum reddendorum ad iij terminos scilicet ad purificationem sancte Marie ij denarios et ad pentecosten ij denarios et ad festum sancti Michaelis ij denarios pro omni seruitio

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis anno regni regis Ricardi xdate die lune proxima ante festum apostolorum Simonis et Jude apud Theford coram Ricardo Eliens[is] archidiacono Willelmo de Ware[nna] Roberto filio Rogeri Osberto filio Heruei magistro G[odefido] de Insul[a] Michaele Belet just[iciariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Helom Hoc petentem et Johannem filium Leuwine et Willelmum filium Ricardi et Ricardum filium Elfred et Wit filium Willelmi tenentes de v acris terre cum pertinentiisnumeral in Letton unde recognitio de morte antecessoris sum monita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Johannes et Willelmus et Ricardus et Wit recognouerunt totam predictam terram esse jus et hereditatem predicti Helom Et pro ista recognitione et concordia predictus Helom dedit et concessit predictis Johanni et Willelmo et Ricardo et Wit et heredibus suis predictas v acras cum pertinentiis tenendasnumeral de se et heredibus suis per seruitium vj denariorumnumeral per annum reddendorum ad iij terminosnumeral scilicet ad purificationem sancte Marie ij denariosnumeral et ad pentecosten ij denariosnumeral et ad festum sancti Michaelis ij denariosnumeral pro omni seruitio