Charter Document - 01770188

Charter Document - 01770188


Charter Number: 01770188
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Teford die dominica ante festum Simonis et Jude anno regni regis Ricardi x coram R[icardo] Eliens[is] archidiacono Willelmo de Warenn[a] Roberto filio Rogeri Osberto filio Heruei magistro G[odefrido] de Insul[a] Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Adam filium Roberti petentem et Johannem filium Willelmi tenentem de xl acris terre cum pertinentiis in Tibeham unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Johannes recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus et hereditatem predicti Ade Et predictus Johannes concessit predicto Ade totam predictam terram cum pertinentiis tenendam de se et de heredibus suis sibi [et] heredibus suis in perpetuum per seruitium iiij solidorum per annum reddendorum ad ij terminos pro omni seruitio saluo forinseco seruitio scilicet ad xx solidos de scutagio xxij denarios et ad plus plus et ad minus minus scilicet ad pascha ij solidos et ad festum sancti Michaelis ij solidos Et Rogerus senior frater predicti Ade uenit in curia et quietam clamauit predictam terram in perpetuum de se et heredibus suis predicto Ade et heredibus suis pro j bisantio quod ei dedit Et pro hoc fine et concordia et concessione predictus Adam dedit predicto Johanni xvj solidos sterlingorum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Teford die dominica ante festum Simonis et Jude anno regni regis Ricardi x cdateoram R[icardo] Eliens[is] archidiacono Willelmo de Warenn[a] Roberto filio Rogeri Osberto filio Heruei magistro G[odefrido] de Insul[a] Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Adam filium Roberti petentem et Johannem filium Willelmi tenentem de xl acris terre numeralcum pertinentiis in Tibeham unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Johannes recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus et hereditatem predicti Ade Et predictus Johannes concessit predicto Ade totam predictam terram cum pertinentiis tenendam de se et de heredibus suis sibi [et] heredibus suis in perpetuum per seruitiunumeralm iiij solidorum per annum reddendorunumeralm ad ij terminos pro omni seruitio saluo forinseco seruitio scilicnumeralet ad xx solidos de scutagnumeralio xxij denarios et ad plus plus et ad minus minus scilicet ad pnumeralascha ij solidos et ad festum sancti Michnumeralaelis ij solidos Et Rogerus senior frater predicti Ade uenit in curia et quietam clamauit predictam terram in perpetuum de se et heredibus suis predicto Ade et heredibus suinumerals pro j bisantio quod ei dedit Et pro hoc fine et concordia et concessione predictus Adam dedit predicto Johanni xvj solinumeraldos sterlingorum