Charter Document - 01770185

Charter Document - 01770185


Charter Number: 01770185
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Teford[] die ueneris proxima post festum sancti Luce anno regni regis Ricardo x coram R[] Eliensi archidiacono Willelmo de Warenn[] Roberto filio Rogeri Osberto filio Heruei magistro G[] de Insula Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Ricardum filium Willelmi petentem et Radulfum filium Ricardi et Thure matrem suam tenentes de xxviij acris terre cum pertinentiis in Rudham unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Ricardus remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predicta terra cum pertinentiis predictis Radulfo et Thure et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieta clamantia predicti Radulfus et Thure dederunt predicto Ricardo j acram terre de eadem terra que jacet apud Faremaneswag juxta terram predicti Ricardi tenendam de eis et heredibus suis sibi et heredibus suis in perpetuum per seruitium ij denariorum per annum reddendorum pro omni seruitio ad festum sancti Michaelis Et preterea predicti Radulfus et Thure dederunt predicto Ricardo dimidiam marcam argenti

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Teford[] die ueneris proxima post festum sancti Luce anno regni regis Ricardo xdate coram R[] Eliensi archidiacono Willelmo de Warenn[] Roberto filio Rogeri Osberto filio Heruei magistro G[] de Insula Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Ricardum filium Willelmi petentem et Radulfum filium Ricardi et Thure matrem suam tenentes de xxviij acris terre cum pertinentiisnumeral in Rudham unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Ricardus remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predicta terra cum pertinentiis predictis Radulfo et Thure et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieta clamantia predicti Radulfus et Thure dederunt predicto Ricardo j acram terrenumeral de eadem terra que jacet apud Faremaneswag juxta terram predicti Ricardi tenendam de eis et heredibus suis sibi et heredibus suis in perpetuum per seruitium ij denariorumnumeral per annum reddendorum pro omni seruitio ad festum sancti Michaelis Et preterea predicti Radulfus et Thure dederunt predicto Ricardo dimidiam marcam argenti