Charter Document - 01770175
Charter Number: | 01770175 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Teford[] die martis post festum sancti Luce anno regni regis Ricardi x coram Ricardo Eliens[] archidiacono Willelmo de War[] Roberto filio Rogeri Osberto filio Hereui Michaele Belet magistro Godefrido de Insula justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Yuonem filium Ricardi petentem et comitem Rogerum et comitissam Gundredram tenentes per Rogerum de Braham senescallum predicti comitis Rogeri et Galfridum de Brokes senescallum predicte comitisse Gundrede positos in loco eorum ad lucrandum uel perdendum de j carucata terre cum pertinentiis in Loppham unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti comes Rogerus et comitissa Gundreda recognouerunt totam predictam terram cum pertinentiis esse jus et hereditatem predicti Yuonis Et pro hoc fine et concordia et recognitione predictus Yuo dedit predictis comiti Rogero et comitisse Gundrede totam medietatem predicte terre cum pertinentiis et preterea dedit eis Godwinum prepositum de Loppham cum toto tenemento suo et tota sequela sua in aumentum prefate medietatis quiete de se et heredibus suis illis et heredibus suis in perpetuum Et predictus Yuo tenebit aliam medietatem terre predicte cum pertinentiis de predictis comitite Rogero et comitissa Gundreda et heredibus eorum in perpetuum per seruitium v solidorum per annum reddendorum ad iij terminos scilicet ad festum sancti Andree xx denarios ad pascha floridum xx denarios ad festum sancti Michaelis xx denarios et ad scutagium xx solidorum vj denarios et ad plus plus et ad minus minus saluis aliis forinsecis seruitiis
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Teford[] die martis post festum sancti Luce anno regni regis Ricardi xdate coram Ricardo Eliens[] archidiacono Willelmo de War[] Roberto filio Rogeri Osberto filio Hereui Michaele Belet magistro Godefrido de Insula justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Yuonem filium Ricardi petentem et comitem Rogerum et comitissam Gundredram tenentes per Rogerum de Braham senescallum predicti comitis Rogeri et Galfridum de Brokes senescallum predicte comitisse Gundrede positos in loco eorum ad lucrandum uel perdendum de j carucata terre cum pertinentiisnumeral in Loppham unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti comes Rogerus et comitissa Gundreda recognouerunt totam predictam terram cum pertinentiis esse jus et hereditatem predicti Yuonis Et pro hoc fine et concordia et recognitione predictus Yuo dedit predictis comiti Rogero et comitisse Gundrede totam medietatem predicte terre cum pertinentiis et preterea dedit eis Godwinum prepositum de Loppham cum toto tenemento suo et tota sequela sua in aumentum prefate medietatis quiete de se et heredibus suis illis et heredibus suis in perpetuum Et predictus Yuo tenebit aliam medietatem terre predicte cum pertinentiis de predictis comitite Rogero et comitissa Gundreda et heredibus eorum in perpetuum per seruitium v solidorumnumeral per annum reddendorum ad iij terminosnumeral scilicet ad festum sancti Andree xx denariosnumeral ad pascha floridum xx denariosnumeral ad festum sancti Michaelis xx denariosnumeral et ad scutagium xx solidorumnumeral vj denariosnumeral et ad plus plus et ad minus minus saluis aliis forinsecis seruitiis