Charter Document - 01770168
Charter Number: | 01770168 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] die dominica proxima post festum sancte Fidis anno regni regis Ricardi x coram Ricardo Eliensi archidiacono Willelmo de Warenne Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubenei Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Willelmum le Cat petentem et Ricardum et Godefridum tenentes de xiiij acris terre cum pertinentiis in Hemesbi unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Willelmus remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predicta terra predictis Ricardo et Godefrido et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieto clamio predicti Ricardus et Godefridus dederunt predicto Willelmo v acras terre cum pertinentiis de eadem terra scilicet in crufta que fuit Roberti le butilier j acra et in holmo j acra et in Killingewro j acra et in Nes dimidia acra juxta Wintertunegate dimidia acra in Hoddehoge dimidia acra et in Toftes dimidia acra Tenendum de priore Norwicens[i] et successoribus suis ille et heredes sui in perpetuum per seruitium x denariorum et j oboli per annum pro omni seruitio reddendorum ad iiij terminos saluo forinseco seruitio scilicet ad festum sancti Andree iij denarios ad festum sancte Marie marcialis ij denarios et obolum ad festum sancti Johannis ij denarios et obolum ad festum sancti Michaelis ij denarios et obolum Et pro hoc fine et concordia et quieto clamio predictus Willelmus dedit predictis Ricardo et Godefrido dimidiam marcam argenti
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] die dominica proxima post festum sancte Fidis anno regni regis Ricardi xdate coram Ricardo Eliensi archidiacono Willelmo de Warenne Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubenei Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Willelmum le Cat petentem et Ricardum et Godefridum tenentes de xiiijnumeral acris terre cum pertinentiis in Hemesbi unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Willelmus remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predicta terra predictis Ricardo et Godefrido et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieto clamio predicti Ricardus et Godefridus dederunt predicto Willelmo vnumeral acras terre cum pertinentiis de eadem terra scilicet in crufta que fuit Roberti le butilier jnumeral acra et in holmo jnumeral acra et in Killingewro jnumeral acra et in Nes dimidia acra juxta Wintertunegate dimidia acra in Hoddehoge dimidia acra et in Toftes dimidia acra Tenendum de priore Norwicens[i] et successoribus suis ille et heredes sui in perpetuum per seruitium x denariorum et jnumeral oboli per annum pro omni seruitio reddendorum ad iiijnumeral terminos saluo forinseco seruitio scilicet ad festum sancti Andree iijnumeral denarios ad festum sancte Marie marcialis ijnumeral denarios et obolum ad festum sancti Johannis ijnumeral denarios et obolum ad festum sancti Michaelis ijnumeral denarios et obolum Et pro hoc fine et concordia et quieto clamio predictus Willelmus dedit predictis Ricardo et Godefrido dimidiam marcam argenti