Charter Document - 01770157

Charter Document - 01770157


Charter Number: 01770157
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] die ueneris proxima post festum sancte Fidis anno regni regis Ricardi x coram Ricardo Eliensi archidiacono Willelmo de Warenn[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubenei Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Radulfum capellanum petentem et Willelmum Britonem tenentem de xx acris terre cum pertinentiis in Swenigtune unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Radulfus consensu et assensu Willelmi Britonis ibidem tunc presentis remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predicta terra Willelmo Batalie et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieto clamio predictus Willelmus Bataill[] dedit predicto Radulfo j mesuagium juxta alnetum ipsius Willelmi Bataill[] in Swenigtun[] tenendum ad uitam suam de ipso Willelmo et heredibus suis per seruitium j oboli per annum pro omni seruitio

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] die ueneris proxima post festum sancte Fidis anno regni regis Ricardi xdate coram Ricardo Eliensi archidiacono Willelmo de Warenn[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubenei Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Radulfum capellanum petentem et Willelmum Britonem tenentem de xx acris terre cum pertinentiisnumeral in Swenigtune unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Radulfus consensu et assensu Willelmi Britonis ibidem tunc presentis remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predicta terra Willelmo Batalie et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieto clamio predictus Willelmus Bataill[] dedit predicto Radulfo j mesuagiumnumeral juxta alnetum ipsius Willelmi Bataill[] in Swenigtun[] tenendum ad uitam suam de ipso Willelmo et heredibus suis per seruitium j obolinumeral per annum pro omni seruitio