Charter Document - 01770152
Charter Number: | 01770152 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[] die jouis proxima post festum sancte Fidis anno regni regis Ricardi x coram R[] Eliens[] archidiacono Willelmo de Warenn[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubeni Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Willelmum filium Aue petentem et Radulfum de Scois tenentem de l acris terre cum pertinentiis in Rudham unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Willelmus remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predicta terra predicto Radulfo et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieta clamantia predictus Radulfus dedit predicto Willelmo iiij acras terre et iij rodas scilicet ij acras et j rodam iuxta Herpelegat[] et dimidiam acram scilicet Silescroft et dimidiam acram iuxta uiam de Thieford[] et iij rodas iuxta uiam Massingh[] et dimidiam acram in Bolehogedel[] Tenendas de Radulfo et heredibus suis ille et heredes sui pro iij denariis pro omni seruitio Et pro hac concordia dedit predictus Radulfus predicto Willelmo x solidos et iij minas ordei
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[] die jouis proxima post festum sancte Fidis anno regni regis Ricardi xdate coram R[] Eliens[] archidiacono Willelmo de Warenn[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubeni Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Willelmum filium Aue petentem et Radulfum de Scois tenentem de l acris terre cum pertinentiisnumeral in Rudham unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Willelmus remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predicta terra predicto Radulfo et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieta clamantia predictus Radulfus dedit predicto Willelmo iiijnumeral acras terre et iij rodasnumeral scilicet ij acrasnumeral et j rodamnumeral iuxta Herpelegat[] et dimidiam acram scilicet Silescroft et dimidiam acram iuxta uiam de Thieford[] et iij rodasnumeral iuxta uiam Massingh[] et dimidiam acram in Bolehogedel[] Tenendas de Radulfo et heredibus suis ille et heredes sui pro iij denariisnumeral pro omni seruitio Et pro hac concordia dedit predictus Radulfus predicto Willelmo x solidosnumeral et iij minas ordeinumeral