Charter Document - 01770151
Charter Number: | 01770151 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] anno regni regis Ricardi x die jouis proxima post festum sancte Fidis coram Ricardo Eliens[] archidiacono Willelmo de Ware[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubeni Osberto filio Herui Michaele Belet just[iciariis] et aliis baronibus et domini regis fidelibus tunc ibidem presentibus inter Willelmum filium Radulfi de Len[] petentem et Adam filium Simonis de Geruem[] tenentem de j scouda et loco scoude eiusdem in Lennia apud forum de maresdi unde recognitio de morte antecessoris fuit submonita inter eos in predicta curia silicet quod predictus Willelmus remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predicta scouda et loco predicto Ade et heredibus suis de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieta clamantia predictus Adam dedit predicto Willelmo v solidos sterlingorum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] anno regni regis Ricardi xdate die jouis proxima post festum sancte Fidis coram Ricardo Eliens[] archidiacono Willelmo de Ware[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubeni Osberto filio Herui Michaele Belet just[iciariis] et aliis baronibus et domini regis fidelibus tunc ibidem presentibus inter Willelmum filium Radulfi de Len[] petentem et Adam filium Simonis de Geruem[] tenentem de j scouda et loco scoude eiusdem in Lennia apud forum de maresdi unde recognitio de morte antecessoris fuit submonita inter eos in predicta curia silicet quod predictus Willelmus remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predicta scouda et loco predicto Ade et heredibus suis de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieta clamantia predictus Adam dedit predicto Willelmo v solidos sterlingorum