Charter Document - 01770150

Charter Document - 01770150


Charter Number: 01770150
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis anno regni regis Ricardo x die jouis proxima post festum sancte Fidis apud Norwic[um] coram Ricardo Barre Eliens[] archidiacono et Willelmo de Warr[] et Roberto filio Rogeri et Willelmo de Auben[] et Osberto filio Heruei et Michaele Belet just[iciariis] domini regis et aliis baronibus et fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Ricardum filium Walteri petentem et Robertum Buinnard[] tenentem de feodo ij solidorum redditus cum pertinentiis in Sipden[] unde recongnitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Robertus recongnouit illud feodum ij solidorum reditus cum pertinentiis esse jus predicti Ricardi et heredum suorum Et pro ista recongnitione et concordia predictus Ricardus concessit et dedit Rogero de Reppes et heredibus suis predictum feodum ij solidorum redditus cum pertinentiis tenendum de se et heredibus suis pro ij solidis per annum pro omni seruitio saluo forinseco seruitio Ita quod predictus Robertus Buinnard[] et heredes sui tenebunt predictum tenementum et feodum ij solidorum redditus de Rogero de Reppes et heredibus suis per seruitium ij solidorum et vj denariorum per annum pro omni seruitio saluo forinseco seruitio reddendorum ad festum sancti Andree xvj denarios et ad pascha xvj denarios et ad festum sancti Michaelis xviij denarios

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis anno regni regis Ricardo xdate die jouis proxima post festum sancte Fidis apud Norwic[um] coram Ricardo Barre Eliens[] archidiacono et Willelmo de Warr[] et Roberto filio Rogeri et Willelmo de Auben[] et Osberto filio Heruei et Michaele Belet just[iciariis] domini regis et aliis baronibus et fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Ricardum filium Walteri petentem et Robertum Buinnard[] tenentem de feodo ij solidorum redditus cum pertinentiisnumeral in Sipden[] unde recongnitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Robertus recongnouit illud feodum ij solidorum reditus cum pertinentiis esse jus predicti Ricardi et heredum suorum Et pro ista recongnitione et concordia predictus Ricardus concessit et dedit Rogero de Reppes et heredibus suis predictum feodum ij solidorum redditus cum pertinentiisnumeral tenendum de se et heredibus suis pro ij solidisnumeral per annum pro omni seruitio saluo forinseco seruitio Ita quod predictus Robertus Buinnard[] et heredes sui tenebunt predictum tenementum et feodum ij solidorum redditusnumeral de Rogero de Reppes et heredibus suis per seruitium ij solidorumnumeral et vj denariorumnumeral per annum pro omni seruitio saluo forinseco seruitio reddendorum ad festum sancti Andree xvj denariosnumeral et ad pascha xvj denariosnumeral et ad festum sancti Michaelis xviij denariosnumeral