Charter Document - 01770148

Charter Document - 01770148


Charter Number: 01770148
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in crastino sancte Fidis anno regni regis Ricardi x coram Ricardo Eliensi archidiacono Willelmo de Warenne Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubenei Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Henricum de Marisco petentem et Laurentium capellanum tenentem de j mesuagio cum pertinentiis in Len unde magna assisa summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Henricus recognouit totum predictum mesuagium cum pertinentiis esse jus predicti Laurentii et remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predicto mesuagio cum pertinentiis eidem Laurentio et suis scilicet quibus assignare uoluerit de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et recognitione et quieto clamio predictus Laurentius dedit predicto Henrico xx solidos esterlingorum consensu Gerardi prioris Norwicensis ad quem pertinet dominium fundi

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in crastino sancte Fidis anno regni regis Ricardi xdate coram Ricardo Eliensi archidiacono Willelmo de Warenne Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubenei Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Henricum de Marisco petentem et Laurentium capellanum tenentem de j mesuagio cum pertinentiisnumeral in Len unde magna assisa summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Henricus recognouit totum predictum mesuagium cum pertinentiis esse jus predicti Laurentii et remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predicto mesuagio cum pertinentiis eidem Laurentio et suis scilicet quibus assignare uoluerit de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et recognitione et quieto clamio predictus Laurentius dedit predicto Henrico xx solidos esterlingorumnumeral consensu Gerardi prioris Norwicensis ad quem pertinet dominium fundi