Charter Document - 01770142

Charter Document - 01770142


Charter Number: 01770142
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in crastinum sancte Fidis anno regni regis Ricardi x coram R[] Eliens[] archidiacono Willelmo de Warenn[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubeni Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Bartholomeum de Runhal[] et Rogerum de Reppes et Gillebertum de Runhal[] petentes et Willelmum priorem ecclesie sancte Marie et omnium sanctorum de Westacr[] tenentes de aduocatione ecclesie de Runhal[] unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Bertholomeus et Eustachius et heredes sui et Rogerus de Reppes et Mabilia uxor sua et heredes eorum et Gillebertus de Runhal[] et heredes eius remiserunt et quietum clamauerunt totum jus et clamium suum quod habuerunt in predicta aduocatione ecclesie sancte Marie et omnium sanctorum de Westacr[] et canonicis ibidem deo seruientibus et successoribus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieta clamantia predictus prior et conuentus dederunt predictis Bertholomeo et Eustachio et Rogero et Mabilie et Gilleberto j annulum aureum et concesserunt eis et heredibus eorum participes fieri omnium bonorum que sunt in predicta ecclesia de Westacr[]

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in crastinum sancte Fidis anno regni regis Ricardi xdate coram R[] Eliens[] archidiacono Willelmo de Warenn[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubeni Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Bartholomeum de Runhal[] et Rogerum de Reppes et Gillebertum de Runhal[] petentes et Willelmum priorem ecclesie sancte Marie et omnium sanctorum de Westacr[] tenentes de aduocatione ecclesie de Runhal[] unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Bertholomeus et Eustachius et heredes sui et Rogerus de Reppes et Mabilia uxor sua et heredes eorum et Gillebertus de Runhal[] et heredes eius remiserunt et quietum clamauerunt totum jus et clamium suum quod habuerunt in predicta aduocatione ecclesie sancte Marie et omnium sanctorum de Westacr[] et canonicis ibidem deo seruientibus et successoribus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieta clamantia predictus prior et conuentus dederunt predictis Bertholomeo et Eustachio et Rogero et Mabilie et Gilleberto j annulum aureumnumeral et concesserunt eis et heredibus eorum participes fieri omnium bonorum que sunt in predicta ecclesia de Westacr[]