Charter Document - 01770140

Charter Document - 01770140


Charter Number: 01770140
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in crastino sancte Fidis anno regni regis Ricardi x coram R[] Eliensi archidiacono Willelmo de Warenne Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubenei Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Petrum filium Galfridi de Holkam petentem et Vincencium clericum de Surlingh[am] tenentem de xlij acris cum pertinentiis in Surlingham unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod idem Petrus concessit totam predictam terram cum pertinentiis predicto Vincentio et cuicumque uel quibuscumque eam dederit uel assignauerit preterquam religioni Tenendam de se et heredibus suis in perpetuum per seruitium iiij solidorum per annum scilicet ad festum sancti Michaelis ij solidos et ad pascha ij solidos et ad scutagium domini regis ad xx solidos vij denarios et sic ascendendo et descendendo pro omni seruitio et demanda Et pro hac concessione et donatione dedit predictus Vincentius prenominato Petro vj marcas argenti et uxori sue dimidiam marcam

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in crastino sancte Fidis anno regni regis Ricardi xdate coram R[] Eliensi archidiacono Willelmo de Warenne Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubenei Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Petrum filium Galfridi de Holkam petentem et Vincencium clericum de Surlingh[am] tenentem de xlij acris cum pertinentiisnumeral in Surlingham unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod idem Petrus concessit totam predictam terram cum pertinentiis predicto Vincentio et cuicumque uel quibuscumque eam dederit uel assignauerit preterquam religioni Tenendam de se et heredibus suis in perpetuum per seruitium iiij solidorumnumeral per annum scilicet ad festum sancti Michaelis ij solidosnumeral et ad pascha ij solidosnumeral et ad scutagium domini regis ad xx solidosnumeral vij denariosnumeral et sic ascendendo et descendendo pro omni seruitio et demanda Et pro hac concessione et donatione dedit predictus Vincentius prenominato Petro vj marcas argentinumeral et uxori sue dimidiam marcam