Charter Document - 01770132

Charter Document - 01770132


Charter Number: 01770132
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in die sancte Fidis anno regni regis Ricardi x coram Ricardo Eliensi archidiacono Willelmo de Warenn[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubenei Osberto filio Heruei Michaele Belet just[iciariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Willelmum filium Gerardi et Ricardum fratrem suum et Stanmerum filium Edwin[] petentes et Euerardum de Plumstede tenentem de ix acris terre cum pertinentiis in Plumstede unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Willelmus et Ricardus et Stanmer remiserunt et quietum clamauerunt totum jus et clamium suum quod habuerunt in predicta terra predicto Euerardo et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieto clamio predictus Euerardus dedit predictis Willelmo et Ricardo et Stanmer j acram terre scilicet dimidiam acram in Aiegraue et dimidiam acram in Hanescroft tenendam de eo et heredibus suis illi et heredes sui in perpetuum per seruitium ij denariorum per annum pro omni seruitio ad festum sancti Andree saluo forinseco seruitio De hac autem predicta j acra terre tenebit Willelmus filius Gerardi dimidiam acram in Aiegraue et Ricardus et Stanmerus tenebunt dimidiam acram in Hanescroft

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in die sancte Fidis anno regni regis Ricardi xdate coram Ricardo Eliensi archidiacono Willelmo de Warenn[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubenei Osberto filio Heruei Michaele Belet just[iciariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Willelmum filium Gerardi et Ricardum fratrem suum et Stanmerum filium Edwin[] petentes et Euerardum de Plumstede tenentem de ix acris terre cum pertinentiisnumeral in Plumstede unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Willelmus et Ricardus et Stanmer remiserunt et quietum clamauerunt totum jus et clamium suum quod habuerunt in predicta terra predicto Euerardo et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieto clamio predictus Euerardus dedit predictis Willelmo et Ricardo et Stanmer j acram terrenumeral scilicet dimidiam acram in Aiegraue et dimidiam acram in Hanescroft tenendam de eo et heredibus suis illi et heredes sui in perpetuum per seruitium ij denariorumnumeral per annum pro omni seruitio ad festum sancti Andree saluo forinseco seruitio De hac autem predicta j acra terrenumeral tenebit Willelmus filius Gerardi dimidiam acram in Aiegraue et Ricardus et Stanmerus tenebunt dimidiam acram in Hanescroft