Charter Document - 01770126
Charter Number: | 01770126 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal, Lunar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis anno regni regis Ricardi Ricardi x die lune in vigilia sancte Fidis apud Norwic[um] coram Ricardo Barre Eliens[] archidiacono et Willelmo de Warrenn[] et Roberto filio Rogeri et Willelmo de Auben[] et Osberto filio Heruei et Michaele Belet just[iciariis] domini regis et aliis baronibus et fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Petrum de Melton[] petentem et Rogerum filium Geroldi tenentem per Johannam uxorem ipsius Rogeri et Radulfum fratrem suum positos loco ipsius Rogeri ad lucrandum uel perdendum de iiij parte feodi j militis in Saxlingham et Langham unde magna assisa summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Rogerus recongnouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus predicti Petri Et pro hac recongnitione et concordia predictus Petrus dedit predicto Rogero et heredibus suis totam predictam terram de Saxlingham tenendam de se et heredibus suis imperpetuum per seruitium ij solidorum per annum pro omni seruitio scilicet ad festum sancti Michaelis xij denarios et ad pascha xij denarios Excepto Hobbescroft in uilla de Saxlingham et excepta tota terra arabili quam idem Rogerus tenuit in Langham que remanent eidem Petro et heredibus suis imperpetuum quieta
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis anno regni regis Ricardi Ricardi xdate die lune in vigilia sancte Fidis apud Norwic[um] coram Ricardo Barre Eliens[] archidiacono et Willelmo de Warrenn[] et Roberto filio Rogeri et Willelmo de Auben[] et Osberto filio Heruei et Michaele Belet just[iciariis] domini regis et aliis baronibus et fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Petrum de Melton[] petentem et Rogerum filium Geroldi tenentem per Johannam uxorem ipsius Rogeri et Radulfum fratrem suum positos loco ipsius Rogeri ad lucrandum uel perdendum de iiij parte feodinumeral j militisnumeral in Saxlingham et Langham unde magna assisa summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Rogerus recongnouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus predicti Petri Et pro hac recongnitione et concordia predictus Petrus dedit predicto Rogero et heredibus suis totam predictam terram de Saxlingham tenendam de se et heredibus suis imperpetuum per seruitium ij solidorumnumeral per annum pro omni seruitio scilicet ad festum sancti Michaelis xij denariosnumeral et ad pascha xij denariosnumeral Excepto Hobbescroft in uilla de Saxlingham et excepta tota terra arabili quam idem Rogerus tenuit in Langham que remanent eidem Petro et heredibus suis imperpetuum quieta