Charter Document - 01770121
Charter Number: | 01770121 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwit[um] die lune proxima post festum sancti Michaelis anno regni regis Ricardi x coram R[] Eliens[] archidiacono Willelmo de Warenn[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubeni Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Iuonem filium Brunsewein petentem et Willelmum filium Stangrim tenentem de xvij acris terre cum pertinentiis in Tilleneie unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Iuo remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predicta terra predicto Willelmo et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieta clamantia predictus Willelmus dedit predicto Iuoni duas acras terre in Gauclefurlanges tenendas de predicto Willelmo et heredibus suis ille et heredes sui per seruitium vj denariorum per annum pro omni seruitio scilicet iij ad pascha et iij ad festum sancti Michaelis
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwit[um] die lune proxima post festum sancti Michaelis anno regni regis Ricardi xdate coram R[] Eliens[] archidiacono Willelmo de Warenn[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubeni Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Iuonem filium Brunsewein petentem et Willelmum filium Stangrim tenentem de xvij acris terre cum pertinentiisnumeral in Tilleneie unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Iuo remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predicta terra predicto Willelmo et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieta clamantia predictus Willelmus dedit predicto Iuoni duas acras terre in Gauclefurlanges tenendas de predicto Willelmo et heredibus suis ille et heredes sui per seruitium vj denariorumnumeral per annum pro omni seruitio scilicet iij ad paschanumeral et iij ad festumnumeral sancti Michaelis