Charter Document - 01770110
Charter Number: | 01770110 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] die sabbati proxima post festum sancti Michaelis anno regni regis Ricardi x coram R[] Eliens[] archidiacono Willelmo de Warenn[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubeni Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Ricardum filium Willelmi et Richildam uxorem suam petentes et Herbertum filium Willelmi tenentem de xxx acris terre cum pertinentiis in Dunstan[] unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Ricardus et Richilda remiserunt et quietum clamauerunt totum jus et clamium suum quod habuerunt in predicta terra predicto Herberto et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieta clamantia predictus Herbertus dedit predictis Ricardo et Richilde iiij acras terra de eadem terra et xviij denarios scilicet iij rodas in capite crofti Euerardi Bisop et duas partes j acre in Hungerdale et duas partes j acre in Lambegraue et duas partes dimidie acre in capite crofti Herberti in acra Bruni in Lund et dimidiam acram in Northfurlang[] et dimidiam acram in Westgat[] tenendas de predicto Herberto et heredibus suis sibi et heredibus suis in perpetuum per seruitium vij denariorum per annum scilicet ad festum sancti Andree ij denarios et ad pascha ij denarios et ad festum sancti Johannis iij obolos et ad festum sancti Michaelis iij obolos et ad viginti solidos de scutagio iij denarios et ad plus plus et ad minus minus
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] die sabbati proxima post festum sancti Michaelis anno regni regis Ricardi xdate coram R[] Eliens[] archidiacono Willelmo de Warenn[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubeni Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Ricardum filium Willelmi et Richildam uxorem suam petentes et Herbertum filium Willelmi tenentem de xxx acris terre cum pertinentiisnumeral in Dunstan[] unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Ricardus et Richilda remiserunt et quietum clamauerunt totum jus et clamium suum quod habuerunt in predicta terra predicto Herberto et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieta clamantia predictus Herbertus dedit predictis Ricardo et Richilde iiijnumeral acras terra de eadem terra et xviij denariosnumeral scilicet iij rodasnumeral in capite crofti Euerardi Bisop et duas partes j acrenumeral in Hungerdale et duas partes j acrenumeral in Lambegraue et duas partes dimidie acre in capite crofti Herberti in acra Bruni in Lund et dimidiam acram in Northfurlang[] et dimidiam acram in Westgat[] tenendas de predicto Herberto et heredibus suis sibi et heredibus suis in perpetuum per seruitium vij denariorumnumeral per annum scilicet ad festum sancti Andree ij denariosnumeral et ad pascha ij denariosnumeral et ad festum sancti Johannis iij obolosnumeral et ad festum sancti Michaelis iij obolosnumeral et ad viginti solidos de scutagio iij denariosnumeral et ad plus plus et ad minus minus