Charter Document - 01770109

Charter Document - 01770109


Charter Number: 01770109
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] die sabbati proxima post festum sancti Michaelis anno regni regis Ricardi x coram Ricardo Eliensi archidiacono Willelmo de Warenne Roberto filio Rogeri Willelmo de Auben[] Osberto filio Heruei Michaele Belet just[iciariis] et aliis baronibus et fidelibus ibidem tunc presentibus inter Rogerum filium Roberti de Saixligham petentem et Johannem filium Nicholai de Dallinge tenentem de xxx acris terre cum pertinentiis in Oueltun[] unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Johannes recognouit totam predictam terram esse jus et hereditatem predicti Rogeri Et pro hoc fine et concordia et recognitione predictus Rogerus dedit predicto Johanni totam predictam terram cum pertinentiis Tenendam in tota uita ipsius Johannis per seruitium xxij solidorum annuatim reddendorum pro omni seruitio ad iiij terminos scilicet ad festum sancti Andree v solidos et vj denarios ad festum sancte Marie marcialis v solidos et vj denarios ad natiuitatem sancti Johannis baptiste v solidos et vj denarios ad festum sancti Michaelis v solidos et vj denarios De predictis autem xxij solidis duo remanebunt predicto Rogero et xx dabuntur capitali domino Et post obitum predicti Johannis remanebit quieta predicto Rogero et heredibus suis tota prefata terra

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] die sabbati proxima post festum sancti Michaelis anno regni regis Ricardi xdate coram Ricardo Eliensi archidiacono Willelmo de Warenne Roberto filio Rogeri Willelmo de Auben[] Osberto filio Heruei Michaele Belet just[iciariis] et aliis baronibus et fidelibus ibidem tunc presentibus inter Rogerum filium Roberti de Saixligham petentem et Johannem filium Nicholai de Dallinge tenentem de xxx acris terre cum pertinentiisnumeral in Oueltun[] unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Johannes recognouit totam predictam terram esse jus et hereditatem predicti Rogeri Et pro hoc fine et concordia et recognitione predictus Rogerus dedit predicto Johanni totam predictam terram cum pertinentiis Tenendam in tota uita ipsius Johannis per seruitium xxij solidorum annuatim reddendorumnumeral pro omni seruitio ad iiij terminosnumeral scilicet ad festum sancti Andree v solidosnumeral et vj denariosnumeral ad festum sancte Marie marcialis v solidosnumeral et vj denariosnumeral ad natiuitatem sancti Johannis baptiste v solidosnumeral et vj denariosnumeral ad festum sancti Michaelis v solidosnumeral et vj denariosnumeral De predictis autem xxij solidisnumeral duo remanebunt predicto Rogero et xx dabunturnumeral capitali domino Et post obitum predicti Johannis remanebit quieta predicto Rogero et heredibus suis tota prefata terra