Charter Document - 01770091
Charter Number: | 01770091 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal, Lunar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] die lune proxima post festum sancti Mathei apostoli anno regni regis Ricardi x coram Ricardo Eliensi archidiacono Willelmo de Warenne Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubenei Osberto filio Heruei Michaele Belet justicariis et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Anundum filium Wuluiue petentem et Agnetam que fuit uxor Bernardi Bruni et Willelmum filium suum tenentes de dimidia acra terre cum pertinentiis in Martham unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Anundus remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predicta terra predicte Agnete et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieto clamio predicta Agneta dedit predicto Anundo iiij solidos esterlingorum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] die lune proxima post festum sancti Mathei apostoli anno regni regis Ricardi xdate coram Ricardo Eliensi archidiacono Willelmo de Warenne Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubenei Osberto filio Heruei Michaele Belet justicariis et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Anundum filium Wuluiue petentem et Agnetam que fuit uxor Bernardi Bruni et Willelmum filium suum tenentes de dimidia acra terre cum pertinentiis in Martham unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Anundus remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predicta terra predicte Agnete et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieto clamio predicta Agneta dedit predicto Anundo iiijnumeral solidos esterlingorum