Charter Document - 01770085
Charter Number: | 01770085 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[] die dominica proxima post festum sancti Mathei anno regni regis Ricardi x coram R[] Eliensi archidiacono Willelmo de Warenn[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubeni Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Robertum de Titleshall[] et Yuonem fratrem suum petentes et Herbertum de Titleshal[] tenentem de xxx acris terre cum pertinentiis in Titleshal[] et in Greineston[] unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Robertus remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predicta terra predicto Herberto et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieta clamantia predictus Herbertus dedit ipsi Roberto duas marcas argenti Et predictus Herbertus dedit predicto Yuoni vj acras terre cum pertinentiis in Greineston[] scilicet Ridecroft ad Patewineslund et j acram ad Norhhill[] tenendas de predicto Herberto et heredibus suis in perpetuum per seruitium viij denariorum per annum pro omni seruitio et inde recepit homagium Yuonis Et isti viij denarii reddendi sunt ad duos terminos anni scilicet iiij ad pascha et iiij ad natale
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[] die dominica proxima post festum sancti Mathei anno regni regis Ricardi xdate coram R[] Eliensi archidiacono Willelmo de Warenn[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubeni Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Robertum de Titleshall[] et Yuonem fratrem suum petentes et Herbertum de Titleshal[] tenentem de xxxnumeral acris terre cum pertinentiis in Titleshal[] et in Greineston[] unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Robertus remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predicta terra predicto Herberto et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieta clamantia predictus Herbertus dedit ipsi Roberto duas marcas argenti Et predictus Herbertus dedit predicto Yuoni vjnumeral acras terre cum pertinentiis in Greineston[] scilicet Ridecroft ad Patewineslund et jnumeral acram ad Norhhill[] tenendas de predicto Herberto et heredibus suis in perpetuum per seruitium viij denariorum per annum pro omni seruitio et inde recepit homagium Yuonis Et isti viijnumeral denarii reddendi sunt ad duos terminos anni scilicet iiijnumeral ad pascha et iiijnumeral ad natale