Charter Document - 01770084

Charter Document - 01770084


Charter Number: 01770084
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] die dominica proxima post festum sancti Mathei anno regni regis Ricardi x coram Ricardo Elyens[] archidiacono Willelmo de Warenne Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubenni Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Willelmum de Nes petentem et Walterum Cobbe tenentem de xv acris terre cum pertinentiis in Mautebi unde magna assisa summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Walterus recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus et hereditatem predicti Willelmi et remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in terra illa predicto Willelmo et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et recognitione predictus Willelmus dedit predicto Waltero medietatem totius terre prenominate tenendam de capitali domino per seruitium xxx denariorum per annum pro omni seruitio

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] die dominica proxima post festum sancti Mathei anno regni regis Ricardi xdate coram Ricardo Elyens[] archidiacono Willelmo de Warenne Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubenni Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Willelmum de Nes petentem et Walterum Cobbe tenentem de xv acris terre cum pertinentiisnumeral in Mautebi unde magna assisa summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Walterus recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus et hereditatem predicti Willelmi et remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in terra illa predicto Willelmo et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et recognitione predictus Willelmus dedit predicto Waltero medietatem totius terre prenominate tenendam de capitali domino per seruitium xxx denariorumnumeral per annum pro omni seruitio