Charter Document - 01770083
Charter Number: | 01770083 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[] die dominica proxima post festum sancti Mathei anno regni regis Ricardi x coram R Eliens[] archidiacono Willelmo de Warenn[] Roberto filio Rogeri Willelmode Auben[] Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Ricardum de Geel et Andream et Henricum petentes et Hamundum Buhurd tenentem de Ix acris terre cum pertinentiis in Hornigetoft et Witingesete unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Ricardus et Andreas et Henricus remiserunt et quietum clamauerunt totum jus et clamium suum quod habuerunt in predictis Ix acris terre cum pertinentiis predicto Hamundo et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieta clamantia predictus Hamundus dedit eis xij marcas argenti Et Alicia mater predictorum Ricardi et Andree et Henrici uenit in curia predicta et quietam clamauit totam dotem suam que eam contingebat in predictis Ix acris terre cum pertinentiis in perpetuum predicto Hamundo et heredibus suis pro xx solidis de predictis xij marcis