Charter Document - 01770081
Charter Number: | 01770081 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] die dominica proxima post festum sancti Mathei apostoli anno regni regis Ricardi x coram Ricardo Eliens[is] archidiacono Willelmo de Warenn[a] Roberto filio Rogeri Willelmo de Auben[i] Osberto filio Heruei Michaele Belet just[iciariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Radulfum de Boilund petentem et Rannulfum filium Roberti de Stratun tenentem de xij acris terre cum pertinentiis in Stratun unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Radulfus remisit et quietum clamauit totum jus et clamium quod habuit in predicta terra predicto Rannulfo et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Tenendum de predicto Radulfo et heredibus suis ille et heredes sui per seruitium vj denariorum per annum scilicet ad pascham et ad xx solidos de scutagio vj denarios et ad plus plus et ad minus minus Et pro hoc fine et quieta clamantia et concordia predictus Rannulfus dedit predicto Radulfo dimidiam marcam argenti
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] die dominica proxima post festum sancti Mathei apostoli anno regni regis Ricardi xdate coram Ricardo Eliens[is] archidiacono Willelmo de Warenn[a] Roberto filio Rogeri Willelmo de Auben[i] Osberto filio Heruei Michaele Belet just[iciariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Radulfum de Boilund petentem et Rannulfum filium Roberti de Stratun tenentem de xij acris terre cum pertinentiinumerals in Stratun unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Radulfus remisit et quietum clamauit totum jus et clamium quod habuit in predicta terra predicto Rannulfo et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Tenendum de predicto Radulfo et heredibus suis ille et heredes sui per seruitium vj denariorum numeralper annum scilicet ad pascham et ad xx solidos numeralde scutagio vj denarios numeralet ad plus plus et ad minus minus Et pro hoc fine et quieta clamantia et concordia predictus Rannulfus dedit predicto Radulfo dimidiam marcam argenti