Charter Document - 01770075

Charter Document - 01770075


Charter Number: 01770075
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] die sabbati proxima post festum sancti Mathei apostoli anno x regni regis Ricardi coram R[] Eliensi[] archidiacono Willelmo de Warenn Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubeni Osberto filio Heruei Michael Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Ailwardum de Birlingh[] et Edwinum filium eius petentes et Gilebertum de Lingwde et Ricardum filium eius tenentes de j acra terre et dimidia cum pertinentiis in Lingwd[] unde recongnitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Ailwardus et Edwinus filius eius remiserunt et quietum clamauerunt totum jus et clamium suum quod habuerunt in predicta terra predicto Gileberto et Ricardo filio eius et heredibus eorum pro se et heredibus eorum inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predicti Gilebertus et Ricardus filius eius dederunt predictis Ailwardo et et Edwino medietatem totius predicte terre in campis de Lingwd[] scilicet unam rodam et dimidiam in Brodeland et aliam rodam et dimidiam in octo acris tenendam de capitali domino per seruitium duorum denariorum saluo forinseco seruitio Et predicti Gilebertus et Ricardus filius eius tenebunt alteram partem prefate terre de capitali domino per seruitium vj denariorum saluo forinseco seruitio

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] die sabbati proxima post festum sancti Mathei apostoli anno x regni regis Ricardidate coram R[] Eliensi[] archidiacono Willelmo de Warenn Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubeni Osberto filio Heruei Michael Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Ailwardum de Birlingh[] et Edwinum filium eius petentes et Gilebertum de Lingwde et Ricardum filium eius tenentes de j acra terrenumeral et dimidia cum pertinentiis in Lingwd[] unde recongnitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Ailwardus et Edwinus filius eius remiserunt et quietum clamauerunt totum jus et clamium suum quod habuerunt in predicta terra predicto Gileberto et Ricardo filio eius et heredibus eorum pro se et heredibus eorum inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predicti Gilebertus et Ricardus filius eius dederunt predictis Ailwardo et et Edwino medietatem totius predicte terre in campis de Lingwd[] scilicet unam rodam et dimidiam in Brodeland et aliam rodam et dimidiam in octo acris tenendam de capitali domino per seruitium duorum denariorum saluo forinseco seruitio Et predicti Gilebertus et Ricardus filius eius tenebunt alteram partem prefate terre de capitali domino per seruitium vj denariorumnumeral saluo forinseco seruitio