Charter Document - 01770073
Charter Number: | 01770073 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis anno regni regis Ricardi x die sabati proxima post festum sancti Mathei apostoli apud Norwic[um] coram Ricardo Barre Eliens[] archidiacono et Willelmo de Warrenn[] et Roberto filio Rogeri et Willelmo de Auben[] et Osberto filio Heruei et Michaele Belet just[iciariis] domini regis et aliis baronibus et fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Willelmum filium Reginaldi petentem et Edmund[] filium Aildhwi tenentem de xv acris terre cum pertinentiis in Kangham unde recongnitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Willelmus remisit et quieteclamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predicta terra predicto Edmund[o] in vita Edmund[i] et post obitum predicti Edmund[i] predictus Willelmus et heredes sui habebunt totam medietatem illius terre cum pertinentiis et alia medietas remanebit Susanne filie predicti Edmund[i] et heredibus Susanne imperpetuum tenendam de predicto Willelmo et heredibus suis per seruitium viij denariorum per annum pro omni seruitio saluo forinseco seruitio Et pro hac fine et concordia et quieta clamantia predictus Edmund[us] quieteclamauit pro se et heredibus suis predicto Willelmo et heredibus suis capitale mesagium illius terre et j rodam et dimidiam apud croftum Sybi de eadem terra pro dimidia acra in changio jacente apud Estgate
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis anno regni regis Ricardi xdate die sabati proxima post festum sancti Mathei apostoli apud Norwic[um] coram Ricardo Barre Eliens[] archidiacono et Willelmo de Warrenn[] et Roberto filio Rogeri et Willelmo de Auben[] et Osberto filio Heruei et Michaele Belet just[iciariis] domini regis et aliis baronibus et fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Willelmum filium Reginaldi petentem et Edmund[] filium Aildhwi tenentem de xv acris terre cum pertinentiisnumeral in Kangham unde recongnitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Willelmus remisit et quieteclamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predicta terra predicto Edmund[o] in vita Edmund[i] et post obitum predicti Edmund[i] predictus Willelmus et heredes sui habebunt totam medietatem illius terre cum pertinentiis et alia medietas remanebit Susanne filie predicti Edmund[i] et heredibus Susanne imperpetuum tenendam de predicto Willelmo et heredibus suis per seruitium viij denariorumnumeral per annum pro omni seruitio saluo forinseco seruitio Et pro hac fine et concordia et quieta clamantia predictus Edmund[us] quieteclamauit pro se et heredibus suis predicto Willelmo et heredibus suis capitale mesagium illius terre et j rodamnumeral et dimidiam apud croftum Sybi de eadem terra pro dimidia acra in changio jacente apud Estgate