Charter Document - 01770072

Charter Document - 01770072


Charter Number: 01770072
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] die sabbati proxima post festum sancti Mathei apostoli anno regni regis Ricardi x coram R[] Eliensi archidiacono Willelmo de Warr[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubeni Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Henricum filium Gocelini petentem et Widonem filium Rogeri tenentem de feodo dimidii militis cum pertinentiis in Meringetorp unde placitum fuit inter eos in curia domini regis scilicet quod predictus Henricus remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predicta terra predicto Widoni et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieta clamantia prefatus Wido dedit predicto Henrico xl solidos sterlingorum et xij denarios de redditu per annum festo sancti Michaelis pro omnibus querelis et exactionibus in predicta villa

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] die sabbati proxima post festum sancti Mathei apostoli anno regni regis Ricardi xdate coram R[] Eliensi archidiacono Willelmo de Warr[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubeni Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Henricum filium Gocelini petentem et Widonem filium Rogeri tenentem de feodo dimidii militis cum pertinentiis in Meringetorp unde placitum fuit inter eos in curia domini regis scilicet quod predictus Henricus remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predicta terra predicto Widoni et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieta clamantia prefatus Wido dedit predicto Henrico xl solidos sterlingorumnumeral et xij denariosnumeral de redditu per annum festo sancti Michaelis pro omnibus querelis et exactionibus in predicta villa