Charter Document - 01770067

Charter Document - 01770067


Charter Number: 01770067
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] die veneris proxima post festum sancti Mathei anno regni regis Ricardi x coram R[] Eliensi archidiacono Willelmo de Warenn[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubeni Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Willelmum et Hawisam uxorem suam et Aliciam sororem suam petentes et Benedictum filium Thurkild tenentem de tribus acris terre cum pertinentiis in Marlingeford unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Benedictus recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus et hereditatem prefatorum Willelmi et Hawise et Alicie tenendam de predicto Benedicto et heredibus suis sibi et heredibus suis in perpetuum per seruitium trium denariorum per annum pro omni seruitio saluo forinseco seruitio Et pro hoc fine et concordia et recognitione predicti Willelmus et Hawisa et Alicia quietum clamauerunt predicto Benedicto partem suam de capitali mesuagio unde receperunt escambium in dominico ipsius Benedicti scilicet j acram et j rodam terre in Estmodewe et j rodam de terra arabili sub curia Willelmi et Hawise

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] die veneris proxima post festum sancti Mathei anno regni regis Ricardi xdate coram R[] Eliensi archidiacono Willelmo de Warenn[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubeni Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Willelmum et Hawisam uxorem suam et Aliciam sororem suam petentes et Benedictum filium Thurkild tenentem de tribus acris terre cum pertinentiis in Marlingeford unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Benedictus recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus et hereditatem prefatorum Willelmi et Hawise et Alicie tenendam de predicto Benedicto et heredibus suis sibi et heredibus suis in perpetuum per seruitium trium denariorum per annum pro omni seruitio saluo forinseco seruitio Et pro hoc fine et concordia et recognitione predicti Willelmus et Hawisa et Alicia quietum clamauerunt predicto Benedicto partem suam de capitali mesuagio unde receperunt escambium in dominico ipsius Benedicti scilicet j acramnumeral et j rodamnumeral terre in Estmodewe et j rodamnumeral de terra arabili sub curia Willelmi et Hawise