Charter Document - 01770061

Charter Document - 01770061


Charter Number: 01770061
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] die veneris proxima post festum sancti Mathei apostoli anno regni regis Ricardi x coram R[] Eliensi archidiacono Willelmo de Warr[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Auben[] Osberto filio Heruei Michaele Belet just[iciariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Eustachium de Bauent petentem et Ricardum filium Nicholai tenentem de quarta parte feodi unius militis cum pertinentiis in Freton[] unde magna assisa summonita fuit inter eos in curia domini regis scilicet quod prefatus Eustachius remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predicta terra predicto Ricardo et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieta clamantia predictus Ricardus dedit prefato Eustachio v marcas argenti et unum bizantium

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] die veneris proxima post festum sancti Mathei apostoli anno regni regis Ricardi xdate coram R[] Eliensi archidiacono Willelmo de Warr[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Auben[] Osberto filio Heruei Michaele Belet just[iciariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Eustachium de Bauent petentem et Ricardum filium Nicholai tenentem de quarta parte feodi unius militis cum pertinentiis in Freton[] unde magna assisa summonita fuit inter eos in curia domini regis scilicet quod prefatus Eustachius remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predicta terra predicto Ricardo et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieta clamantia predictus Ricardus dedit prefato Eustachio v marcas argentinumeral et unum bizantium